Hľadaný výraz: Mt 8,23-27; Mk 4,35-41; Lk 8,22-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. 24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva nos, perimus! ”. 26 Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ”.

35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”. 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo. 37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: “ Magister, non ad te pertinet quia perimus? ”. 39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. 40 Et ait illis: “ Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ”. 41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “ Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ”.

22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt. 23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. 25 Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”.

1

mail   print   facebook   twitter